Psalms Chapter 35

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 35

1 In finem, servo Domini ipsi David.

2 Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.

3 Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.

4 Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.

5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit.

6 Domine in cælo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.

7 Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:

8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.

9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: et torrente voluptatis tuæ potabis eos.

10 Quoniam apud te est fons vitæ: et in lumine tuo videbimus lumen.

11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.

12 Non veniat mihi pes superbiæ: et manus peccatoris non moveat me.

13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.