Psalms Chapter 36

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 36

1 Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus: neque zelaveris facientes iniquitatem.

2 Quoniam tamquam fœnum velociter arescent: et quemadmodum olera herbarum cito decident.

3 Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.

4 Delectare in Domino: et dabit tibi petitiones cordis tui.

5 Revela Domino viam tuam, et spera in eo: et ipse faciet.

6 Et educet quasi lumen iustitiam tuam: et iudicium tuum tamquam meridiem:

7 subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo, qui prosperatur in via sua: in homine faciente iniustitias.

8 Desine ab ira, et derelinque furorem: noli æmulari ut maligneris.

9 Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi hereditabunt terram.

10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et quæres locum eius, et non invenies.

11 Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.

12 Observabit peccator iustum: et stridebit super eum dentibus suis.

13 Dominus autem irridebit eum: quoniam prospicit quod veniet dies eius.

14 Gladium evaginaverunt peccatores: intenderunt arcum suum. Ut deiiciant pauperem et inopem: ut trucident rectos corde.

15 Gladius eorum intret in corda ipsorum: et arcus eorum confringatur.

16 Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas.

17 Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus.

18 Novit Dominus dies immaculatorum: et hereditas eorum in æternum erit.

19 Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur:

20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: deficientes, quemadmodum fumus deficient.

21 Mutuabitur peccator, et non solvet: iustus autem miseretur et tribuet.

22 Quia benedicentes ei hereditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt.

23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur: et viam eius volet.

24 Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam.

25 Iunior fui, etenim senui: et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quærens panem.

26 Tota die miseretur et commodat: et semen illius in benedictione erit.

27 Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in sæculum sæculi.

28 Quia Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Iniusti punientur: et semen impiorum peribit.

29 Iusti autem hereditabunt terram: et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.

30 Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.

31 Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius.

32 Considerat peccator iustum: et quærit mortificare eum.

33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius: nec damnabit eum cum iudicabitur illi.

34 Expecta Dominum, et custodi viam eius: et exaltabit te ut hereditate capias terram: cum perierint peccatores videbis.

35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani.

36 Et transivi, et ecce non erat: et quæsivi eum, et non est inventus locus eius.

37 Custodi innocentiam, et vide æquitatem: quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.

38 Iniusti autem disperibunt simul: reliquiæ impiorum interibunt.

39 Salus autem iustorum a Domino: et protector eorum in tempore tribulationis.

40 Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos: quia speraverunt in eo.