Psalms Chapter 73

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 73

1 Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?

2 Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuæ: mons Sion, in quo habitasti in eo.

3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!

4 Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio solemnitatis tuæ. Posuerunt signa sua, signa:

5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus

6 exciderunt ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam.

7 Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

9 Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius.

10 Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem?

11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem?

12 Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.

13 Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis.

14 Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Æthiopum.

15 Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan.

16 Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem.

17 Tu fecisti omnes terminos terræ: æstatem et ver tu plasmasti ea.

18 Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum.

19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

20 Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.

21 Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum.

22 Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.

23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.