Psalms Chapter 74

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 74

1 In finem, Ne corrumpas, Psalmus Cantici Asaph.

2 Confitebimur tibi Deus: confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Narrabimus mirabilia tua:

3 cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.

4 Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.

5 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:

6 Nolite extollere in altum cornu vestrum: nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7 Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus:

8 quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:

9 quia calix in manu Domini vini meri plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen fæx eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.

10 Ego autem annunciabo in sæculum: cantabo Deo Iacob.

11 Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.