Psalms Chapter 80

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 80

1 in finem pro torcularibus Asaph victori in torcularibus Asaph

2 exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob

3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio

4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae

5 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob

6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi

7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt

8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper

9 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me

10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum

11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi

13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset

15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam

16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo

17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos