Psalms Chapter 81

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 81

1 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat

2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper

3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite

4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate

5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos

7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis

8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes