Psalms Chapter 86

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 86

1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii

2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper

4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi

5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus

6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper

7 sicut laetantium omnium habitatio in te et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te