Psalms Chapter 87

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 87

1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae

2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te

3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam

4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit

5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus

6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt

7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis

8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper

9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem

10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas

11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper

12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione

13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est

14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te

15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me

16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum

17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me

18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter

19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti