Psalms Chapter 90

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 90

1 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum

3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum

4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis

5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno

6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie

7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes

9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum

10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo

11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus

13 super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem

14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo

16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum