Psalms Chapter 91

Shenbi.org Bible Logo

Psalms Chapter 91

1 psalmus cantici in die sabbati psalmus cantici in die sabbati

2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte

4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara in decacordo et in psalterio in cantico in cithara

5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo

6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae

7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud

8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum

9 tu autem Altissimus in aeternum Domine tu autem Excelsus in aeternum Domine

10 *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem

11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi

12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea

13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur

14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt

15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt

16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo